MAGDALUM

MAGDALUM
MAGDALUM
Mariae Magdalenae castrum, ubi et nata ac sanata est, situm est in littore maris Galilaei, et ab Aquilone at que Occidente magnam habet palnitiem: vocatum est Magdalum a turribus et munitionibus, quibus magnifice erat munitum, in tribu Zabulon, 8. mill. pass. a Bethsaida. 6. a Iotapata in Ortum. Et quidem Castri huius dominae fuisse, Mariam Magdalenam et Martham, illamque hinc nomen invenisse, finxerunt nonnulli, quorum stuporem castigat Baron. in Annal. adeoque, quae ipse ad A. C. 32. num. 23. de castello Magdalel inGalilaea, et Magdalo, in Iudaea, refert, frivola esse testis est. Et sane putare Magdalenam, a castello aut turri dictam fuisse, quia Hebraeis Migdal est turris; non minus est absurdum, quam existimare, omnes qui Mosis nomine sunt appellati, ab aquis fuisse extractos; qui Abrahami, patresesse multorum populorum; qui Isaaci, propter risum matris sic esse vocitatos. Is. Casaubon. Exercit. XVI. §. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • M. Magdalena, S. (2) — 2S. M. Magdalena (22. Juli al. 10. März). Die hl. Maria Magdalena ist aus der heiligen Geschichte hinreichend bekannt. Gleichwohl ist es eben sie, welche große und unlösbare Fragen veranlaßt hat. »Unlösbare«; denn bis in die neueste Zeit haben… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”